Theological Theses · §607 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Moral certainty from constant fame and common consent

Certainty derived from enduring fame and widespread human agreement.

Excludes fear and doubt (Rome’s consuls/emperors; Constantinople; Spain in America).

With VIII’s sign-certainty: Schools call this certitudo Moralis.

Latin

IX. Denique est certitudo quaedam quam fama constans ingenerat, & consensus hominum tam confirmatus & celebris, ut a mente prorsus excludat omnem formidinem & dubitationem. Ita nemo est, cui sit aliquis rerum & literarum usus, qui non indubitate & certissime sibi persuadeat populum Romanum olim Consules suos habuisse: & postea fuisse Imperatoribus subjectum. Item esse in Thracia urbem nomine Constantinopolim, quae sedes est magni cujusdam imperii: & Hispaniae regem Americae partem maximam subegisse, & illi dominari. Ista vero postrema certitudinis species, ut & illa de qua Thesi superiori, in Scholis certitudo Moralis appellari solet.

Report a mistake in this passage