Moral certainty is a lower grade than scientia or intelligentia
Moral certainty < scientia / intelligentia in grade.
Clear distinct perception + plain impossibility of contrary convicts more strongly.
Fame/signs leave absolute other-possibility open.
Latin
X. Si quis autem comparet moralem hanc certitudinem cum prioribus illis certitudinis speciebus, fatendum est illam esse gradus inferioris, nec ex suo genere tantam, quanta est certitudo scientiae, sive intelligentiae. Nam intellectus fortius & potentius convincitur de veritate eorum, quae ipse clare & distincte percipit, & quorum contrarium videt plane impossibile esse, quam eorum quae judicat & colligit ita se habere ex hominum constanti fama & testimonio, aut ex variis signis & indiciis, licet absolute impossibile non sit, ut alio modo se habeant.