Moral certainty is still true-name certainty — not weak fluctuating assent
Moral certainty remains veri nominis certitudo.
Not weak/doubtful/fluctuating — excludes doubt and hesitation.
Authority-weight + moral evidence of signs suffice for constant intrepid assent.
Latin
XI. Attamen certitudo, quam moralem dicimus, non definit esse veri nominis certitudo. Nec putandum est eo nomine designari assensum aliquem infirmum, dubium atque fluctuantem: sed excludit illa prorsus dubitationem & haesitationem. Nam pondus & gravitas authoritatis illius qua nititur, & moralis evidentia signorum & indiciorum quae illam ingenerant, sufficiunt ad animum penitus suadendum, & praestandum ut constanter ac intrepide rei assentiatur, sicut manifestum est ex exemplis propositis, & aliis quae magno numero facile esset congerere.