Moral persuasion enough for life — parents, princes, magistrates
Ordering life needs no certainty above moral.
Most life-duties presuppose only moral persuasion.
Parents/kin and princes/magistrates: moral certainty still binds conscience.
Latin
XII. Adeoque majori certitudine non opus est ad vitam instituendam. Nec pleraque munia, & officia, quibus vita constat, aliam quam moralem persuasionem in nobis praeexigunt. Nam verbi causa, tantum moraliter certi sumus hos esse nostros parentes cognatos & consanguineos, illos vero esse nostros principes, atque magistratus, quibus tamen in conscientia tenemur ea praestare, quae ejusmodi gradus & dignitas, aut sanguinis conjunctio, jure divino & humano exigit.