Theological Theses · §625 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Motives to receive the word are only moral arguments

Word-as-God’s not mathematically/logically demonstrable.

Motives are moral arguments → only moral certainty of themselves.

Spirit-illumined ‘seeing’ still = moral evidence, not level of scientific knowledge.

Latin

XXVII. Cum autem, ut ante dictum est, hanc esse divinam revelationem, & illud esse Dei verbum, res non sit mathematice, seu logice demonstrabilis, incitamenta & media illa, quae nos movent ad Dei verbum ut tale suscipiendum, non possunt esse plusquam argumenta moralia, quae non mathematice, sed moraliter evidens faciunt menti bene affectae quod proponitur tanquam Dei verbum, & doctrina coelestis, revera in se tale esse. Adeoque argumenta illa non possunt ex se menti ingenerare, nisi certitudinem illam, quam moralem diximus, & quae ex suo genere inferior est illa certitudine, qua principiis per se notis, & conclusionibus inde evidenter deductis assentimur. Etenim, licet homo cujus mens intus Dei Spiritu illustrata, & qui ad notas & varia τεκμήρια verbi Dei debite attendit, judicet & videat impossibile esse ut ab alio quam a Deo prodierit, probationes tamen inde deductae, quibus impellitur ad ita judicandum, non nisi morales sunt, & quod istud videre dicitur non de alia quam de morali evidentia intelligi debet.

Report a mistake in this passage