Rivetus: special object of justifying faith — Evangelical promise of Christ the Mediator
Rivetus (Leiden Synopsis): faith in its full scope embraces knowledge, agreement, and trust toward all revealed unto salvation.
Yet as justifying it has a special object.
That object: the Evangelical promise of Christ the Mediator — what marks it off from other senses of faith.
It justifies/saves insofar as it apprehends and embraces Christ’s merit revealed in the Gospel word.
Latin
XXI. Sic docet Andr. Rivetus in Synopsi purioris Theologiae Professorum Leydensium, Quamvis, inquit, fides in sua latitudine sumpta, ut complectatur supernaturalem notitiam, assensum & fiduciam, quaecunque in Dei verbo tanquam ad salutem conducentia nobis sunt revelata, complectatur; est tamen quoddam fidei objectum speciale, quatenus est justificans. Postea vero explicat quodnam sit illud speciale fidei justificantis objectum: Fidei, inquit, quatenus est justificans, speciale objectum, & quod eam proprie a reliquis fidei acceptionibus discriminat, est promissio Evangelica de Christo mediatore. Eatenus enim proprie justificat & salvat, quatenus Christi meritum, in Verbo Evangelii sibi revelatum, apprehendit & amplectitur. Disputatione de Fide, Thesi 9, & 10.