Theological Theses · §716 · Louis Le Blanc de Beaulieu

All agree notitia is included — not philosophical science, but some grasp of what is proposed

Amid disagreement on acts, all agree: knowledge of the things to be believed is included in / required for saving faith.

Not philosophical scientia through causes, nor accurate grasp of mode and reason.

Divine mysteries: known that they are by revelation; cause/mode often unknown.

Notitia here = some apprehension of what the Word proposes for assent.

Latin

XL. Sed quantumvis Doctores Reformati videantur inter se dissentire, in explicandis & enumerandis fidei salvificae & justificantis actibus, in eo tamen omnes conveniunt notitiam rerum credendarum fide salvifica includi, & partem ejus aliquam facere, aut saltem, ad eam requiri. Per notitiam vero minime intelligunt, scientiam proprie dictam, quae est, juxta Philosophos, cognitio rei per causam, nec accuratam aliquam rei intelligentiam, qua modus & ratio ejus percipiatur, agnoscunt enim mysteria divina, quae fidei objiciuntur, non esse res quae possint evidenter demonstrari, & accurate a nobis percipi atque intelligi; sed in eo genere solum per revelationem innotescere quod res sit, rei vero revelatae, ut plurimum, causam & modum ignorari, si non ab omnibus, saltem a maxima fidelium parte. Sed per notitiam hic tantum intelligunt rerum quae Verbo Dei credendae proponuntur apprehensionem & conceptionem aliquam, qua mens utcunque capit quid sit illud cui debet assentiri, & de quo Deus in Verbo testimonium perhibet.

Report a mistake in this passage