Explicit knowledge of chief articles required — pure church-trust without grasp condemned
Not every believer must distinctly know all Scripture contains.
Measure of knowledge differs — pastor/doctor more than a private believer.
All need some express explicit knowledge of the chief articles.
Blind church-trust with no distinct grasp of articles = condemned ‘implicit’ faith.
Enough: know the chief saving heads expressly; believe the rest at least in general.
Latin
XLI. Nec etiam necesse putant ad fidem singulorum, ut explicite & distincte noverint quaecunque Dei Verbo traduntur atque continentur. Etenim absque multorum expressa notitia fatentur fidem consistere posse; nec ab omnibus eandem exigi cognitionis mensuram; sed ampliorem & distinctiorem cognitionem requiri in Ecclesiae Doctore, vel Pastore, quam in muliere, aut fideli privato. Verum hoc tantum volunt fidelibus omnibus, respectu praecipuorum fidei articulorum, necessariam esse expressam & explicatam aliquam notitiam. Neque veram esse posse & salutarem fidem illam, quae de articulis & dogmatis fidei nihil distincte apprehendit, sed confuse tantum credit quod credit Ecclesia; etsi plane nesciat quid Ecclesia credat, aut credere debeat. Qualis fides ab iis implicita vocatur, & damnatur eo nomine. Caeteroqui non negant ad fidem sufficere, si sigillatim & expresse noscantur & apprehendantur summa doctrinae salutaris capita, reliqua vero quae tradit Dei verbum, saltem generatim & confuse credantur.