Chief articles suffice for faith — yet every believer must press on in the Word
Explicit knowledge of a few chief heads suffices for faith — but not as a pious rest-stop.
Each must press on in saving doctrine according to calling.
Colossians: abound in the word; Hebrews 5: leave milk for solid food.
Fostering people’s crass ignorance under ‘implicit faith’ is grave error.
Latin
XLII. Neque tamen, quum dicunt ad fidem sufficere explicitam & expressam summorum aliquot fidei capitum notitiam, propterea existimant pium & laudabile esse in ejusmodi qualicunque notitia acquiescere, nec cognitionem ampliorem quaerere. Quamvis enim paucorum articulorum fides explicita & expressa tanquam ad salutem plane necessaria exigatur, pretendunt tamen unumquemque teneri omnem operam adhibere, ut pro vocationis modo, in doctrina salutis magis magisque proficiat, pleniusque & copiosius in verbo Dei instruatur. Ad quod sedulo fideles hortatur Apostolus, ut praesertim videre est in epistola ad Colossenses; ubi optat ut sint Instructi in charitate, & in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei ac Patris & Christi Jesu. Et monet ac praecipit, ut Christi verbum habitet in nobis abundanter, in omni sapientia, nos mutuo docendo & commonfaciendo Psalmis, hymnis & canticis spiritualibus: cap. 2. & 3. Unde est quod scribens ad Hebraeos ipsos graviter increpat, quod cum deberent esse magistri propter tempus, rursum tamen indigerent, ut docerentur elementa exordii sermonum Dei; & opus haberent lacte, ac non solido cibo. Hebr. 5. Ex quibus merito colligunt Reformati graviter errare & peccare illos qui, sub praetextu fidei implicitae, crassam & stupidam plebis ignorantiam fovent. Quae omnia tam clare & aperte, & tam unanimi consensu a Doctoribus Reformatis traduntur, ut minime necessarium sit eorum testimonia hac in parte citare.