Fiducia as faith’s formal act — or only its inseparable effect (Garissol)
Most Reformed: fiducia = proper formal/specific act and primary part of faith.
Others: fiducia is faith’s offspring/effect — not faith’s act properly.
Garissol (Montauban): fiducia coheres inseparably with faith but is effect, not faith itself.
Latin
XLIII. Praeterea plurimi Scholae Reformatae Doctores non solum, ut supra vidimus, fiduciam numerant inter actus fidei; sed eam esse volunt actum fidei proprium formalem, atque specificum, & partem ejus primariam. Alii tamen videntur in diversa esse sententia; docent enim fiduciam esse quidem partum & effectum fidei, non tamen fidei actum proprie dictum. Haec est inter alios sententia Garissolii, dum viveret, in Academia Montis Albani Professoris. Si quaeras, inquit, Annon Fides sit fiducia? Respondeo, Fiduciam quidem indissolubili nexu cum fide cohaerere; non tamen, si proprie loquamur, esse fidem, sed effectum, necessario quodam partu, a fide pullulantem. In Explicatione Catecheseos Religionis Christianae, ad Sectionem decimam octavam.