Theological Theses · §720 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Beza, du Moulin, Faius: fiducia differs from faith as effect from cause

Beza on Eph. 3: fiducia differs from faith as effect from cause — do not swap the names.

Du Moulin: faith ≠ fiducia; fiducia = inseparable fruit/effect.

Faius (Geneva): liberty of access and Abba-cry fiducia are effects of faith.

Latin

XLIV. Eadem fuit sententia Bezae, qui scribens in locum Pauli Ephes. 3. In quo libertatem habemus cum fiducia per fidem ipsius; inde colligit fiduciam a fide, ut effectum a causa differre. Ex hoc loco, inquit, apparet manifeste fiduciam a fide, ut effectum a causa differre, ac proinde a nonnullis perperam pro fide substitui nomen fiduciae, quamvis ista duo semper cohaereant. Idem quoque docet Petrus Molinaeus, Disputatione secunda, de Justificatione & fide justificante, Thesi 19. & sequentibus. Censemus, inquit, aliud esse fidem, aliud fiduciam, & hanc esse illius fructum & effectum inseparabilem. Quibus accedit Antonius Fayus, in Thesibus Genevae disputatis, Thesi 20. Libertas, inquit, per quam facilis patet ad Deum accessus, & fiducia per quam clamamus Abba Pater, sunt effecta fidei.

Report a mistake in this passage