Theological Theses · §721 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Zanchi: generic faith ≠ bare fiducia — yet justifying faith nearly is fiducia

Zanchi: faith in general ≠ mere fiducia — faith also regards the law and whole Word.

Yet justifying faith is trust, or differs little from it.

Justifying faith = firm undoubted assent to promises of remission, justice, eternal life in Christ — Spirit-excited.

Fiducia = most sure persuasion we shall obtain what God freely promised.

Latin

XLV. Zanchius autem fidem in genere acceptam, prout ab ipso supra definita est, a fiducia distinguit, & refellit eos qui dicunt fidem nihil aliud esse quam fiduciam. Quoniam fiducia promissionibus tantum & Evangelio nititur; fides autem ipsam quoque legem respicit, & quicquid est Dei verbum. Tom. 4. lib. 1. cap. 12. tit. De Fide. Sed in eodem capite, titulo De Fiducia, docet fidem qua justificamur aliud non esse revera quam fiduciam, aut certe parum ab ea differre. Unde colligit fidem justificantem & fiduciam idem sunt, vel certe parum inter se differre; & definitionem fidei justificantis, cum fiduciae definitione, eodem redire: Firmus & indubitatus assensus in promissiones Dei de remissione peccatorum, & justitia accipienda, aeternaque vita consequenda a Deo, per & propter filium Jesum Christum, ex afflatu Spiritus Sancti in nobis excitatus. Et quid fiducia? Certissima persuasio de veritate promissionum Dei, qua non dubitamus, quin consecuturi simus, quaecunque nobis simpliciter pro sua gratia pollicitus est Deus: Hoc est enim confidere, idem firmiter credere, & sine ulla haesitatione sperare te habiturum quod ab aliquo tibi promissum est, seu securum esse de rebus promissis propter veritatem promittentis. In Explicatione Theseos primae.

Report a mistake in this passage