Theological Theses · §793 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Davenant: refuge-embrace always justifies; vivid sense of pardon is faith's daughter

Davenant agrees with Ames: 'trust' names two things.

First — embracing Christ with both arms to obtain pardon, grace, and glory — always followed by justification, whether or not the sinner instantly feels remission gained.

Second — vivid persuasion of pardon already obtained — is justifying faith's daughter, born only after much exercise of faith and holiness.

Latin

CXVII. Probavimus quoque idem cum Amesio sentire hac in parte Davenantium. Nam juxta ipsum, fiduciae vocabulum duo designat. Primo, ipsum actum innitendi & adhaerendi Jesu Christo, quo quasi ambabus ulnis Christum amplectimur, & per eum actum veniam, gratiam & gloriam conamur obtinere a Deo Patre: atque hunc putat esse illum actum, quem semper sequitur justificatio, id est, absolutio a peccatis, & acceptatio in gratiam favoremque divinum; sive peccator illo ipso primo momento animo concipiat obtentae remissionis, sive non. Secundo, solet etiam aliquando fiducia denotare consequens effectum fidei justificantis, nempe plenam persuasionem, & quasi vividum sensum remissionis impetratae, & obtenti favoris divini. Et fatetur hanc fiduciam non esse fidem justificantem, sed fidei justificantis filiam, quam anima justificata, nonnisi post multa fidei & sanctitatis exercitia solet eniti.

Report a mistake in this passage