Theological Theses · §842 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Principal object still Christ grace and mercy (Stapleton; Trent sess.6)

Rome still grants that justifying faith chief object is God grace and mercy in Christ offered in the Gospel to believing penitents; Stapleton confirms this from Trent sess. 6 c. 6.

Christ the Mediator and his redemption are principal when faith disposes to justification, yet not the sole proper object; faith also regards the other revealed objects while that disposition is underway.

Latin

XXII. Non negant tamen fidei justificantis objectum praecipuum & potissimum esse Dei gratiam & misericordiam in Christo peccatoribus credentibus atque poenitentibus per Evangelii promissiones oblatam. Id inter alios concedit & agnoscit Thomas Stapletonus, suamque hac in parte doctrinam verbis Concilii Tridentini confirmat, libro 8. de Justificatione, cap. 12. ubi loquens de facta per Christum redemptione, Hoc, inquit, objectum non unicum respicit fides, sed certe maxime & potissimum, quando hominem disponit ad justificationem. Quod & his verbis Patres Tridentini docuerunt, Sess. 6. cap. 6. Disponuntur ad justitiam credentes vera esse quae divinitus revelata & promissa sunt: atque illud in primis a Deo justificari impium per gratiam ejus, per redemptionem quae est in Christo. Fides ergo justificans, seu disponens ad justitiam, principaliter quidem respicit Christum ut Mediatorem, & redemptionem per illum factam, non tamen unicum & proprium est illud fidei justificantis objectum, ut volunt haeretici, cum tot praeterea alia objecta fides respiciat, dum ad justificationem disponimur, ut dictum est.

Report a mistake in this passage