Theological Theses · §851 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Valencia: explicit faith for Apostles Creed; implicit enough for other truths in laypeople

Valencia distinguishes explicit faith (immediate assent to a truth) from implicit faith (assent wrapped inside another act with a different immediate object), as when believing Scripture is God Word implies all it contains.

In the time of grace everyone must explicitly believe the Apostles Creed articles; other scriptural or defined truths may be held only implicitly by lay faithful not charged to teach and confirm others.

Latin

XXXI. Gregorius autem de Valentia tractans quaestionem hanc, An scilicet necessarium sit ad salutem credere explicite omnia quae fidei sunt, vel sufficiat aliqua credere explicite? Observat primo nos habere fidem explicitam de aliqua veritate, quum elicimus assensum immediate circa ipsam: implicitam vero, quum assensum alicujus veritatis non habemus secundum seipsam, sed habemus illum quasi implicitum in alio actu nostro, qui habet aliud immediate objectum. Ut exempli causa, quum explicite & immediate credimus Scripturam esse Dei Verbum, implicite credimus omnia quae sacra Scriptura continentur, etiamsi eorum expressam notitiam non habeamus, nec de illis unquam cogitaverimus. Postea vero mentem suam explicans de proposita quaestione, asserit hoc gratiae tempore, omnibus necessarium esse explicite credere articulos illos fidei qui continentur in Symbolo Apostolorum: alias vero fidei veritates, quae praeter articulos illos in sacris literis, vel in Ecclesiae definitionibus continentur, non necessarium esse explicite credi a vulgaribus fidelibus, quibus in Ecclesia non incumbit ex officio alios erudire, & confirmare in fide; sed satis iis esse credere implicite ejusmodi veritates. Commentariorum Theologicorum in Summam Thomae, tom. 3. disput. 1. quaest. 1. puncto 5.

Report a mistake in this passage