Estius: explicit faith of life-necessary articles and publicly taught dogmas
Estius: every Christian owes distinct explicit faith to articles whose distinct cognition is needed to order life rightly.
Dogmas publicly obvious in church teaching — by preaching, feasts, ceremonies — must be held explicitly by all not justly hindered from hearing them, especially where the Church presses hard against grave heresies (Sent. 3 Dist. 25 q. 2).
Latin
XXXII. Estius vero propositam quaestionem solvit his verbis: Sane dicendum videtur in primis unumquemque Christianum teneri ad distinctam seu explicitam fidem eorum articulorum, quorum distincta cognitio ad vitam recte instituendam est necessaria. Deinde ea fidei dogmata quae publice sunt satis obvia in Ecclesiastica doctrina, sive per praedicationem Pastorum, sive per frequentationem festorum, & usum ceremoniarum, explicite tenenda sunt omnibus iis qui justa ratione non impediuntur, quominus ea sic publice in Ecclesia proponi atque doceri videant, audiant & intelligant; eoque magis quo circa talia docenda major versatur Ecclesiae cura. Cujusmodi fere sunt quae diligentius inculcari solent contra graves haereses. In libr. 3. Sent. Dist. 25. q. 2.