Historic vs dogmatic: Romans misread Reformed historic faith
Rome dislikes the Reformed historic label and prefers dogmatic, but most Romans misread historic as mere human assent to Scripture stories.
Reformed historic faith names divine assent to the whole Word that remains idle and speculative — commonly called dead faith.
Latin
XLVI. Non probant quoque, ut supra notatum est, Ecclesiae Romanae Doctores quod Reformati fidem illam historicam appellant, & dogmaticam potius dici malunt. Sed ut patet ex dictis, falluntur eorum plerique, dum putant Reformatos per historicam fidem intelligere solum illum assensum qui historiis Scripturae adhibetur, & quo historiae illae verae esse creduntur fide tantum humana, qualis etiam profanis historicis adhiberi solet. Etenim, ut jam dictum, Reformati fidei historicae nomine designant illam etiam quae divina quidem est, & toti Dei Verbo assensum praebet, sed otiosa tamen est & mere speculativa, quae communiter nomen fidei mortuae obtinet.