Formed and unformed: external form for salvation-profit, not essence
Reformed reject informis/formata as if charity were faith inner form; Rome means only an external form that makes faith profit for salvation, not essence.
Aside from the barbarous, unscriptural phrasing, Le Blanc finds nothing else to blame in that Roman usage.
Latin
XLVII. Vicissim vero Theologi Reformati non probant quod Schola Romana fidem illam mortuam & otiosam, fidem informem vocat, fidem vero formatam illam quae activa est, & per dilectionem operans; quasi charitas esset forma fidei. Sed per hoc Doctores Ecclesiae Romanae significatum volunt charitatem esse fidei formam internam & proprie dictam, quae essentiam illius absolute constituat, quod merito videtur Reformatis absurdum; sed solummodo formam quandam externam, a qua fides non habet simpliciter quod sit, sed tantum quod valeat & prosit ad salutem: in quo certe praeter locutionem ipsam, quae in se barbara est, & Scripturae inusitata, nihil est quod merito reprehendi debeat.