Theological Theses · §868 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Seeming clash: same species as dead faith yet dead faith profits nothing

Rome common teaching that saving justifying faith is not specifically distinct from dead unformed faith seems to clash with their own admission that dead faith profits nothing for salvation or justice.

Latin

XLVIII. Videri posset majoris momenti quod communi consensu docent Scholae Romanae Theologi; nempe fidem salvificam atque justificantem non esse quid diversum & specie distinctum ab ista fide mortua & informi; quod etiam non satis concordare videtur cum eo quod jamjam diximus eos fateri atque agnoscere, nimirum fidem mortuam & informem ad salutem nihil prodesse, & ad justitiam esse inutilem. Quomodo enim ista constare possunt, fidem mortuam nihil ad salutem prodesse, & tamen illam esse unicam & eandem cum fide salvifica atque justificante, nec ab ea specie distingui?

Report a mistake in this passage