Theological Theses · §874 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Loose Roman and tight Reformed definitions do not negate shared content

Rome's loose definition does not deny that living faith is practical and effective trust, including mercy.

Reformed tight definitions do not deny firm assent to the whole Word; they spotlight what most distinguishes living justifying faith from historic dead faith.

Latin

LIV. Itaque dum Doctores Ecclesiae Romanae ita laxam fidei definitionem tradunt, per id negare nolunt fidem vivam, quam tamen solam actu servare & justificare fatentur, esse assensum practicum atque efficacem, imo etiam includere divinae gratiae & misericordiae fiduciam. Et vice versa Doctores Reformati, dum fidem justificantem tam arcte definiunt, per id docere non intendunt ad naturam ejus nihil pertinere quod definitione ista non exprimatur, aut negare quod sit firmus assensus omnibus quae Verbo Dei continentur adhibitus, sed tali definitione istud solum exponere volunt quod fidei vivae atque justificantis maxime proprium esse existimant, & quod juxta ipsorum mentem illam a fide historica sive mortua potissimum distinguit atque disterminat.

Report a mistake in this passage