Theological Theses · §899 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Others with Baron: pious affection must precede assent (Ames)

Baron's side: some will-affection must precede assent.

Ames: pious affection toward God is among assent's antecedents (Medulla 1.5).

Latin

VIII. Contra tamen sentiunt praestantes alii Scholae Reformatae Doctores, & cum Rob. Baronio docent ad fidei assensum praerequiri motum & affectum aliquem voluntatis, quo mens ad assentiendum veritatibus fidei impellatur. Id manifeste colligitur ex Amesii doctrina. Nam inter ea quae praecedunt assensum, quem veritati divinae praebemus, unum est, juxta ipsum, Affectio pia erga Deum, quae facit ut maxime valeat apud nos ipsius testimonium. In Medulla Theol. lib. 1. cap. 5.

Report a mistake in this passage