Chamier: faith is voluntary intellect-act commanded by will (Thomas)
Chamier (Panstratia 3.12.4): faith is a will-commanded intellect act (with Thomas).
Science assents by evidence; theology's obscure truths need the will to move assent — else no assent at all.
Latin
IX. Sed praesertim multus est super ea re Daniel Chamierus, Panstratiae Tom. 3. lib. 12. cap. 4. de Fide, paragr. 6. & sequentibus. Ubi multis argumentis probat fidem esse voluntariam, id est, a voluntate ortum suum habere, & esse actum intellectus a voluntate imperatum; alios enim actus intellectus a voluntate pendere, alios vero non pendere, fidem vero esse de priorum numero; adeoque quemadmodum omnia bona opera sunt a voluntate nostra, tanquam a causa, ita etiam fidem ab eadem nostra voluntate ut a causa secunda esse. Itaque tanquam suum adoptat illud Thomae, Credere ad intellectum pertinet, prout est a voluntate motus ad assentiendum. Cujus rei hanc rationem affert par. 13. Nempe quod motus quo fertur intellectus ad verum, & qui dicitur assensus, fit dupliciter. Alias, per rationem, id est, evidentiam rei; quomodo in scientiis plerisque conclusiones persuadentur ex vi principiorum. Et hic assensus necessarius est, nempe quia quodammodo cogitur animus vi rationum. Alias, is motus fit a voluntate, nimirum, quum res est obscura, id est, remotior a captu mentis humanae, quae tum cogitur quasi palpare in tenebris, luce illa rationum destituta. Itaque, quomodo in tenebris non potest oculus objectum apprehendere, propter subtractionem lucis intermediae, ita intellectus obscuras res non potest percipere, deficiente rationum lumine. Proinde tum voluntatis partes esse necesse est, haec enim intellectum movet ad assensum rei alioquin incognitae. Jam in Theologia quis nescit non esse rationum evidentiam. Oportet ergo in Theologia, vel assensum nullum esse, vel esse a voluntate movente intellectum. Hactenus Chamierus.