Le Blanc's own: saving faith depends somehow on will as free good work (1 Peter 1)
Le Blanc's own first point: saving faith somehow depends on the will by origin.
It is a free good work God rewards with salvation (1 Peter 1) — hence voluntary.
Latin
XVIII. Ut autem aperiam quid mihi quoque hac de re videatur, illud primo ut certum habeo, fidem veram & salvificam, ratione originis suae, a voluntate quodammodo pendere. Nec enim a quoquam in dubium vocari potest quin ejusmodi fides sit opus bonum, ac laude & praemio dignum, cui Deus salutem animae, tanquam mercedem ejus gratuitam promisit, ut docet Petrus Apostolus capite primo prioris Epistolae. Omne autem opus bonum & laudabile liberum, & voluntarium est, & a voluntate libera ortum habet.