Whole subject-of-faith dispute is philosophical, not piety
Le Blanc: the subject-of-faith fight is philosophical, not piety.
Piety needs living embrace of the Gospel; mind-vs-will faculty questions can wait for philosophers.
Latin
XXX. Caeterum hic observandum est totam hanc Disputationem de Fidei Subjecto, uti plures alias, esse Philosophicam, & nihil ad pietatem & Religionem attinere. Nam ad hanc quidem maxime pertinet, ut sciamus quid nobis agendum & faciendum sit, ut Christi Domini nostri mandata obsequamur de Evangelio vera vivaque fide amplectendo: An autem actus illi quibus constat vera fides sint mentis vel voluntatis, ad pietatem nihil omnino facit, non magis quam illa quaestio, An mens & voluntas sint duae facultates realiter distinctae, an vero una eademque diversimode solum considerata? Item, quod hodie quoque vocatur in controversiam, An judicium sit actus mentis, an voluntatis? Quae Philosophis possunt per otium discutienda & examinanda relinqui.