Romans admit forensic sense: Rom 2:13 factores legis
Romans themselves grant forensic justify at Rom 2:13 (Estius: held/declared just).
Tapper + Augustine: sometimes pronounce/reckon just, not only gift with righteousness.
Latin
XIX. Imo in ipsis Pauli Epistolis occurrunt quaedam loca, ubi Doctores Ecclesiae Romanae fatentur & observant justificandi vocem accipi forensi significatione. Talis est locus qui habetur Rom. 2. 13. Factores legis justificabuntur. Ad quem Estius in suis Commentariis notat justificari idem illic esse quod justum haberi, sive declarari, usitatissima phrasi Scripturae, ut ipse loquitur. Adeoque juxta ipsum, sensus illius loci est, Qui legem satis observant justi judicabuntur, declarabuntur, habebuntur a Deo. Quam interpretationem probat quoque Ruardus Tapperus ad Art. 8. pag. 32. Circa praedicta, inquit, considerandum est, quod in Scripturis justificari non solum significat, justitia imbui, donari & ornari, sed quandoque etiam justum pronunciari, declarari, judicari, comprobari ac deputari. Secundum quam significationem interpretatur beatus Augustinus sententiam Apostoli Pauli, Factores legis justificabuntur, id est, inquit, justi habebuntur, justi deputabuntur.