Rom 8:33 forensic: God who justifies vs accusation
Rom 8:33: many Roman interpreters read justify forensically against accusation/condemnation.
Toletus, Pererius, Sasbout/Estius: judge-pronouncing the elect just.
Latin
XX. Similiter sensu forensi accipiunt multi Ecclesiae Romanae interpretes verba Pauli, Rom. 8. 33. Quis accusabit adversus electos Dei? Deus est qui justificat. Sic enim scribit ad hunc locum Toletus; Justificandi verbum in hoc loco, in ea significatione accipitur, quae est opposita antitheto, nempe condemnationi, ut idem sit hoc loco justificare, ac justum pronunciare, sicut judex sua sententia innocentem absolvit & pronunciat. Qua ratione quoque eundem locum exponit Pererius, ut idem etiam antea docuerat, referente Andrea Riveto in Summa Controversiarum, Tractatu 4. quaest. 1. Adamus Sasbout; Deus est qui justificat, id est, qui a peccatis & intenta accusatione absolvit. Quae verba retinuit Estius in Commentario.