Theological Theses · §953 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Protestant schools adopt only the forensic sense in justification disputes

Protestant school disputes adopt only the forensic sense of justification.

Before God it means absolving the sinner from due penalties—condonation of punishment.

Latin

XXI. Porro ex variis vocis justificandi in Scriptura receptis sensibus, Schola Protestantium, in suis de hominis justificatione Disputationibus, primum illum solum adoptarunt, juxta quem justificatio sumitur forensi significatione. Nam per justificationem hominis coram Deo nihil aliud intelligunt quam peccatoris absolutionem, qua liber pronunciatur a poenis peccato debitis, quae sunt a regno coelesti exclusio, & damnatio ad cruciatus aeternos. Adeoque ex eorum mente, justificatio reapse nihil aliud dicit quam poenae condonationem.

Report a mistake in this passage