Theological Theses · §959 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Roman school: justification includes real abolition and infused righteousness

Romans: justification = not only penalty remitted but sin abolished and inward righteousness obtained.

First vs second justification: make the ungodly just; then make the just more just.

Latin

XXVII. Doctores vero Ecclesiae Romanae justificandi vocem in Scholis suis aliter usurpant. Nec enim apud eos justificatio designat solam poenae peccato debitae condonationem, sed praeterea realem peccati abolitionem, & internae cujusdam justitiae adeptionem. Et sic, ex eorum sensu, dicitur justificari, non solum qui a peccati reatu absolvitur, sed cui justitia de novo infunditur, aut qui in accepta jam ante justitia progreditur & crescit. Unde duplex apud eos distinguitur justificatio, prima scilicet, & secunda. Prima, per quam aliquis ex peccatore, injusto, & impio, sanctus & justus efficitur. Secunda vero per quam, qui ante justus erat, ex justo fit justior, & quoddam justitiae incrementum accipit. Sed quum de justificatione simpliciter loquuntur, ordinarie primam intelligunt, quae ex eorum usu justificatio impii dici solet.

Report a mistake in this passage