Roman inherent righteousness: accepted and rewarded, not strict-law standing
Roman justify-by-inherent-righteousness does not mean surviving strict law without mercy.
Means grace-given inherent righteousness God accepts and will reward with kingdom glory.
Latin
XXVIII. Itaque quum dicunt homines per justitiam inhaerentem coram Deo justificari, haec non est eorum mens, Christi fidelibus talem inesse justitiam, per quam possint coram Dei tribunali subsistere, si Deus illos ad strictum legis rigorem, omni misericordia semota, examinet: aut cujus merito atque intuitu a peccatis suis absolvantur. Sed istud solum significare volunt, fideles per Christi gratiam nova & inhaerente justitia indui, quae apud Deum pro vera & syncera habetur, quamque Deus gratam & acceptam habet, & in extremo judicio regni sui gloria remuneraturus est.