Theological Theses · §962 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Not by faith alone but also by works: conversion acts and growth

Roman not-faith-alone-but-works does not mean properly meriting remission.

Means: bare assent is not the sole condition—conversion acts needed; the justified grow by works—Protestants concede the substance.

Latin

XXX. Quando vero docent nos, non sola fide, sed etiam per opera justificari, per id minime significatum volunt fideles bonis quibusdam operibus remissionem peccatorum suorum, proprie loquendo mereri, eamque non esse omnino gratuitam: sed hoc solum fidei actum, a spe, a fiducia, ab odio peccati, a dilectione Dei, distinctum & sejunctum, non esse unicam & solam conditionem, quam Deus a nobis exigit, ad hoc ut spiritus sanctificantis donum, & remissionem peccatorum nostrorum ab ipso consequamur. Neque ut salutaris istius gratiae participes fiamus, sufficere nudum assensum Evangelii verbo adhibitum, sed praeterea requiri peccati detestationem, novae vitae propositum, aliquos divinae dilectionis actus, spem veniae, & fiduciam in Deum, & si quae alia sint quibus constat vera ad Deum conversio. Ac praeterea hominem, quem gratia Christi semel justum reddidit, exercitio bonorum operum in justitia & sanctitate crescere, & acceptae justitiae, juxta divina promissa, recipere augmentum; quae omnia facile Protestantes concedunt, nec iis adversus illa pugnare est animus, quando cum Doctoribus Ecclesiae Romanae, de justificatione gratuita disputant.

Report a mistake in this passage