Chemnitz: no fight over words if Fathers teach reconciliation rightly
If remission is free in Christ's merit alone, extending justify to cover inward renewal is no crime.
Chemnitz: no word-fights with Fathers who rightly teach reconciliation, remission, adoption.
Latin
XXXI. Neque etiam, modo quis fateatur remissionem peccatorum nostrorum omnino gratuitam esse, & in solo Christi merito fundatam, nec ullam esse piorum justitiam & opera bona, quae possint ferre severum & rigidum judicii divini examen, crimen esse existimant, si quis ita extendat vocem justificationis, ut internam nostram renovationem sub ea complectatur. Agnoscunt enim a Patribus vocem istam saepius hoc sensu usurpatam esse, nec tamen iis propterea litem movendam censent. Sic enim loquitur Chemnitius in Examine Concilii Tridentini, Nequaquam tales sumus turbatores, qui verae & solidae, & salutaris concordiae ita simus iniqui, & adeo cupidi contentionum, ut etiamsi de rebus ipsis constituta esset pia & salutaris consensio, quaesituri tamen essemus materiam rixarum, ex verborum pugnis. Patribus enim, licet plerunque verbum justificare accipiant pro renovatione, qua efficiuntur in nobis per Spiritum opera justitiae, non movemus litem, ubi juxta Scripturam recte & commode tradunt, quomodo & quare persona Deo reconcilietur, acceptat remissionem peccatorum & adoptionem, & acceptetur ad vitam aeternam. In Exam. Conc. Trid. de Justif. pag. 129.