Theological Theses · §973 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Without works of the law we are also sanctified—same Pauline sense as justification

As we are justified without works of the law, so we are sanctified without them—same contrast between obligation and grace.

God counts living charity-working faith holy despite legal shortfalls—parallel to forensic absolution of the guilty believer.

Latin

XLI. Denique quemadmodum saepius dicit Apostolus nos sine operibus legis justificari, ita non minus vere, & ad Apostoli stylum accommodate, dicere possumus nos sine operibus legis sanctificari. Nam per opera legis Apostolus intelligit talem legis observationem, quae divinae gratiae necessitatem excludat, & cui merces reddenda sit, secundum debitum, non secundum gratiam; juxta illud ante citatum, Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Item, Si ex operibus, jam non est gratia: quandoquidem opus jam non est opus. Adeoque ex operibus legis justificari, est eam praestitisse legi obedientiam, cui vita debeatur, juxta legis promissa; & ratione cujus, ex pacto foederis legalis, in Dei judicio, ab omni poena absolvi quis debeat. Justificari vero sine operibus legis, est in judicio divino absolvi, & ab omni reatu immunem pronunciari, eum quem lex reum peragit, quique non id legi praestitit obsequium, ut juxta legis rigorem absolvi mereatur. Jam vero quis non videt hoc sensu nos quoque sine legis operibus sanctificari. Nec enim, ut sancti apud Deum habeamur & simus, requiritur ut legi divinae, secundum totum ejus rigorem, satisfecerimus, & si ad eam akribeian, quam foedus operum exigit, simus examinandi, nullo modo in legem peccasse reperiamur. Sed quemadmodum Deus a reatu absolvit impium, id est, eum quem lex peccati arguit & convincit, dummodo fide viva & efficaci Christi meritum amplectatur: sic quoque illum in quo reperitur fides per charitatem operans, tanquam vere sanctum & justum probat atque agnoscit, licet alioqui legem saepius transgressus sit, & deficiat in multis, quae necessaria essent, in eo qui ex legali foedere, sanctus & justus pronunciandus esset.

Report a mistake in this passage