Dead vs living faith: believe God vs believe in God (Augustine)
Speculative assent ('believe God') is dead; practical trust-love ('believe in God') lives.
Augustine: believing in God is loving and joining his members; James: faith without works is dead.
Latin
IV. Itaque prior illa fides in multis impiis & hypocritis reperitur: posterior duntaxat in vere piis & bonis. Prior assensus est mere speculativus, qui in intellectu theoretico haeret. Posterior est assensus practicus, qui affectum movet, & voluntatem afficit. Quocirca prioris actum Scholae exprimunt per credere Deo, quod significat simpliciter Deo loquenti assentiri: posterioris per credere in Deum, quod cum assensu fiduciam in Deum, & Dei amorem includit; juxta illud Augustini, Quid est credere in Deum? credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, & ejus membris incorporari: Proinde prior illa fides mortua & otiosa est. Sicut enim corpus sine Spiritu mortuum est, ita & fides sine operibus mortua est, ut testatur Jacobus epistolae cap. 2. altera vero viva est, & per charitatem operans, totamque quam Christus a nobis exigit, obedientiam secum trahit.