Dead faith, which even demons have, cannot justify
Historic/dead faith—possible even in demons—cannot justify.
Paul equates justifying faith with love-working faith, new creation, and obedience.
Latin
V. Porro fides illa mortua, iners, & otiosa, quam Protestantes historicam vocant, justificare non potest. Nam diserte docet Jacobus ejusmodi reperiri posse in ipsis Daemonibus, illamque ad salutem, adeoque ad justitiam consequendam nihil prodesse. Quid proderit, inquit, fratres mei, si fidem dicat aliquis se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? Jac. 2. v. 14. Et postea, Tu credis Deum unum esse; bene facis: & Daemones credunt, & contremiscunt. v. 19. Unde est quod Paulus, scribens ad Galatas, affirmat nihil in Christo valere, nisi fidem quae per dilectionem operatur: & per consequens fidem ipsam, nisi per dilectionem operetur, eorum in numero esse quae nihil in Christo valent. Nam, inquit, in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur. Gal. 5. v. 6. Ac ne quis in eo fallatur, & charitate ac bonis operibus vacuus, fidei cujusdam inertis & otiosae nomine sibi blandiatur, aliis in locis eandem sententiam repetens, pro fide quae per charitatem operatur, modo novam creaturam, modo observationem mandatorum Dei substituit. Sic enim idem Apostolus, epistolae jam citatae cap. 6. commate 15. loquitur, In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Et 1 Cor. 7. v. 19. Circumcisio nihil est, & praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Ita ut Apostolo haec tria sint aequivalentia, Observatio mandatorum Dei, Nova creatura, & Fides per charitatem operans.