Living faith justifies us—but is not the righteousness we stand in
Only living, efficacious faith is in view when Scripture says we are justified by faith.
Even that faith is not the righteousness we stand in before God—it flees to mercy.
Latin
VI. Quoties ergo fide justificari dicimur, id intelligendum est, non de fide mortua, sed viva, non de otiosa, sed de efficaci, ex qua nova obedientia, & bona opera prodeunt, & quae secum affert vitae totius immutationem. Porro inter Theologos Protestantes certum est fidem, etiam vivam & efficacem, non esse justitiam illam per quam coram severo Dei judicio stamus, aut justitiae illius partem vel initium. Etenim, cum fidei praecipuum officium sit ad misericordiam divinam confugere, qua ratione per eam, & illius virtute posset homo ferre rigidum justitiae divinae examen? cum repugnantia sint, egere Dei misericordia, & posse justitiam illius provocare.