Faith does not justify by its own merit or dignity
Faith does not justify by its own merit; grace alone binds God to the believer.
If faith earned justification, it would be debt not free grace (Rom 3–4).
Latin
VII. Nec minus inter eos constat fidem nos non justificare, aut justitiam nobis a Deo impetrare, proprio merito atque dignitate. Quamvis enim divinae bonitati congruum & consentaneum sit, ut in gratiam recipiat credentem & resipiscentem, ac omnino polliceatur summa Dei aequitas atque sapientia, ut peccata condonet, potius peccatori per fidem & poenitentiam ad misericordiam ipsius confugienti, quam impoenitenti atque incredulo qui divinam gratiam respuit atque contemnit: ex justitia tamen non tenetur Deus credenti peccata remittere, illumque justitiae Christi participem facere, & acceptare ad vitam aeternam. Quodque Deus erga credentem ita benigne & paterne se gerit, ad meram ejus gratiam & misericordiam omnino referendum est. Quod Scriptura frequenter & evidenter docet, dum pluribus in locis inculcat, nos justificari gratis, secundum gratiam, non secundum debitum, praesertim vero tertio, & quarto capite epistolae ad Rom. Nam, si fides mereretur justificationem, justificatio gratuita non esset, & non ex mera gratia, sed ex debito justificaremur.