Annotatio IV §.XXIV: rebuttal (1) — private twisted comments; no more wound Reformed than Calixtus/Pietists wound Lutherans
The Professor piles intentional/effective presence, some Reformed’s absence-language, Calvin’s heaven–earth distance, and Trelcatius on denying local/illocal presence — as if against every real presence.
Rebuttal 1: mostly private comments twisted against their authors’ mind. Even untwisted they wound the Reformed no more than Pietist/Syncretist (esp. Calixtus) assertions wound the Lutheran church the Professor alone calls orthodox.
Latin
Quæ Vir Clarissimus ad speciem quandam injuriæ, Reformatorum Cætui factæ, conciliandam, de intentionali & effectiva corporis Christi in S. Cœna præsentia, nonnullis Reformatis memorata; ab aliis corporis Christi agnita sinceréque professa à S. Cœna absentia; §. eodem 4tio; Quartò verò sphæra distantia Corporis Christi à Cœna S. tanta, quanta altissimum Cœlum à terra distat, ex Calvino, deque tàm illocali, quam locali Christi præsentia in Cœna neganda, §. 5. ex Trelcatio adducit, præterquam quòd (1) privatorum sensuque suo abundantium Auctorum Commenta sunt, pleraque contra mentem eorum detorta, quasi ista omni reali corporis Christi in S. Cœna præsentiæ opposita essent, quod tamen secus se habere ex testimoniis eorum, in Tractatulo meo adscriptis, in propatulo est: Certè, non magis Reformatam Ecclesiam ista feriunt (etiam si detorta non essent, humani potiùs aliquid passa sibi que ipsis adversa) quam Ecclesiam, solam Auctori orthodoxam vereque Lutheranàm habitam, ferire videbuntur asserta quorundam vel Pietistarum, vel Syncretistarum nomine vulgò venientium, speciatim Calixti, cujus Autoritatem exigui inter orthodoxos momenti esse Autor perhibet §. 20. ut qui non modò cum Reformatis, sed etiam cum Pontificiis, colluserit, de Symbolis Ecclesiarum Lutheranarum secùs judicaverit, & nonnullos ad deserendam veritatem adduxerit.