Annotatio V §.IV §.6: mandate+medium syllogism fails — not every command/medium absolutely necessary to salvation
The Author’s syllogism — mandate + means ⇒ fundamental Supper article — does not hold. Not every divine command is absolutely necessary to salvation (else who dies before eating the sacramental bread?).
Not every salvation-medium is absolute either — baptized infants die without hearing the word, the ordinary medium.
Latin
Hic equidem vellem, dum Clarissim. Professor me fingit ipsi mihi contradixisse, ipsemet saltem aliquid dixisse videri posset. Quæ enim qualísque quæso Ratiocinatio hæc: Articulus fundamentalis is omnis & solus est, qui in ipsâ Scriptura S. vel expressis verbis, vel per evidentem Consequentiam, ad salutem absolutè necessarius perhibetur; Articulus autem de S. Cœna necessitatem habet mandati, quia injuncta S. Cœna est; Itemque necessitatem Medii, quia Corpus Christi pro nobis datum est, Ergo Articulus de S. Cœna est fundamentalis. Non omnes hîc tangam scopas parum combinatas; hoc solum quæsivero in præsens ex Autore: Num, quodcunque in Scriptura à Deo mandatum est, eóque necessitatem mandati dicitur habere, idcirco vel conceptis verbis, vel per evidentem Consequentiam, ad salutem absolutè necessarium in Script. S. dictum sit? Vel, quod eôdem redit: num omne Mandatum DEI, absolutè necessarium ad salutem sit? Quodsi hoc; quî ergo isti salvabuntur, qui antequam manducant de pane Sacramentali, de quo mandatum est: Edite hoc est Corpus meum, diem suum obeunt? Num omne Medium salutis, absolutè necessarium ad salutem est? Quomodo igitur Infantes, etiam baptizati, salutem consequentur, si in ætate infantili, auditûs verbi divini, ordinarii Salutis medii, incapaces, ex hac vita discedant?