Annotatio V §.IV §VII open: five-proof vindication last; Oral among testamentary goods?
Section VII: last of five proofs — then this Oral Annotation ends. The first proof’s strength is counting Oral among testamentary goods bequeathed by the Savior.
Because Strimesius will not count Oral among testamentary goods proper to Christ’s true heirs alone, the Author (§.XV) says judge such goods by the testator’s will/nature of the things, and distinguish goods from overflowing commodities.
Latin
§. VII. Verùm enim verò probationum harum, ad quinarium numerum redactarum vindicatio, postremum eorum omnium est, quô in aciem disputatoriam adversus me, pacem unionémque cum ejus Ecclesiâ Christianè ambientem, prodire ipsi volupe fuit, cujus imbecillitatem postquam ostenderimus, Annotationi nostræ de Manducatione Corporis Christi Orali, Disputationíque contra istius partim Veritatem, partim, si Veritas supponatur, Fundamentalitatem, seu ad salutem vel creditu, vel factu, Necessitatem, finem imponemus. Sicuti verò prima Clarissimi Professoris Probatio, Articulum de S. Cœna fundamentalem esse, vel rectiùs, Oralem Corporis Christi in S. Cœna Manducationem, salvâ, (ut habent verba Autoris) hominis fide, lædi à quoquam temerè, aut infirmari, nedum negari, posse, in eo robur suum collocatum habet, quòd Oralis Manducatio inter bona à Servatore nostro, testamento nobis legata, annumeranda supponit, ita, ut, cùm advertisset Autor, tantopere à se commendatam Oralem Manducationem, Testamentariis Salvatoris nostri bonis propriè dictis, à me neutiquam accenseri, ceu ad solos Christi discipulos, veros unicosque hæredes ejus & cohæredes, pertinentibus, contendit, Bona Testamentaria quæ merentur dici, non ex conditione hæredum, sed ex ipsâ rerum natura & voluntate Testatoris, esse judicandum: Distinguendum item esse inter Bona Testamentaria & inter Commoda ex bonis istis redundantia, §. XV.