Annotatio V §.IV §VII: heirs-only goods; spiritual eating proper to heirs; Luther on promise/faith
Reply (1): grant ‘testamentary goods’ can name all New-Covenant goods, even those common to wicked and faithful — yet Scripture properly calls testamentary those that fall to Christ’s heirs, and heirs are only God’s sons (Rom. 8:17; Gal. 4:7).
Spiritual eating (intimate communion) remains proper to those heirs. Luther: every promise — including eating Christ’s body — is nothing without correlative faith; only testament-believers are heirs (Jena Tomus 2).
Latin
Resp. Ne ad logomachias cum Autore deveniendum sit, ponamus (1) Testamentariorum bonorum nomine, omnia in universum N. Fœderis Bona, eóque etiam ea, quæ improbis juxta ac Fidelibus sunt communia, venire; licèt interim certum sit, (a) Testamentaria bona N. Test. in Sacrâ Script. illa propriè dici, quæ hæredibus Christi cedunt, hæredes autem, Christi solos DEI filios constitui: Unde Apostolus: Quodsi Filii, etiam hæredes, nempe DEI hæredes & cohæredes Christi Rom. 8, 17. Gal. 4, 7. (b) Certum sit, Spiritualem Manducationem Corporis Christi, i.e. intimam cum Christo communionem hæredibus Christi propriam manere. (c) Certum sit juxta ipsum Lutherum, tam promissionem Christi omnem, quas inter & promissio de Corpore Christi manducando locum reperit, citra fidem, obtineri non posse cum sine Controversia promissio & fides correlativa sint, & ubi fides non fuerit, promissio nihil sit, Tom. 2. Jen. fol. 452. b. in f. quam hæredes solos eos esse, qui credunt Testamento, ibid. f. 455. a. in f.